PROPRAETOR

PROPRAETOR
PROPRAETOR
non unô modô dictus reperitur: Primum enim Proetores provinciales, qui imperiô prorogatô in provinciis ultra legitimum mansêre tempus, appellati sunt Proproetores: Dein illi, qui ex privatis ad bellum gerendum, non autem ad gubernandam provinciam, missi sunt; ut C. Octavius. Et hi proprie Magistratus non fuêre. Tertio sic appellati sunt, qui Praetura in Urbe gestâ, sub finem anni, in provincias profecti eis praefuerunt; qui ordinarii Magistratus provinciales fuêre, côdem imperiô ac
potestate, quô Proconsules, nisi quod sex tantum lictoribus, totidemque fascibus ac securibus usi fuerunt et provincias minores obtinuerunt. Proin quae supra de Proconsulibus dicta, ad eosdem quoque referenda sunt. Tandem Propraetores etiam dicti sunt ii, quos C. Octavius Augustus et post eum reliqui Imperatores in eas provincias, quas sibi reservabant, mittere consuevêre: qui maiorem, quam Proconsules, qui provinciis populi praeerant, habebant potestatem. De his Dio, l. 53. Qui neque Consulares neque Praetorii erant, ipse (Augustus) delegit ac Legatos suos et Propraetores nominavit. Nam cum haec omnia diu admodum in priori Reip. forma floruissent, Praetores inquam et Consules: Praetoris nomine, ut bellis maxime ab antiquis temportbus conveniente, a se delectos insignivit, Propraetores eos nuncupans. Consulumappellatione reliquos, ut paci propinquiore, affecit, Proconsules dicens. Haec nomina in Italia Caesar reservavit: qui extra Italiam imperarent, quasi eorum locum tenentes, Praefectos appellavit. A se porro designatis, praeter nomen Propraetorum, hoc etiamtribuit, utplusquam annum essent cum Imperio, quatenus videl. ipse statuisset, ut militarem habitum gestarent gladiumque et ius capite plectendi milites haberent. Et paulo post, Propraetores addit, cum urbanis legionibus una plaribus instructis, Praefectis, in provincias a Caesare missos, additosque eis Curatores, qui publicos reditus colligerent et certas facerent impensas: Quin etiam constitutum, ne quem delectum militum agerent, ne pecuniam, praeter eam, quae constituta erat, exigerent, Imperatoris iniussu: cui Successor missus esset, hinc statim abiret, ac intra tertium mensem Romam reverteretur, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 7. c. 43. etc. Istiusmodi Propraetorihus, sicut et Proconsulibus, suos fuisse Legatos olim, quos ipsimet elegerant: suos Quaestores provinciales, a Populo electos, suos Tribunos Militum, Centuriones, Praefectos, Decuriones etc. annotavit Sigonius, de Iure provinc. l. 2. c. 2. et 3. Iidem tamen Quaestore in munere exstinctô, Proquaestorem sibi ipsi sumendi ius habebant. A Propraetoribus, Imperatorum tempore, provinciae hae Praetoriae appellatae sunt, sicut Consulares, provinciae Populi. Camer. pro L. Elacco, apud Godwynum, Anthologiae Rom. l. 3. sect. 2. c. 22. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • propraetor — or propretor [prō prēt′ər] n. [L propraetor, orig. pro praetore < pro, for + praetor, PRAETOR] a magistrate who was sent to govern a Roman province after having served as praetor in Rome …   English World dictionary

  • propraetor — Propretor Pro*pre tor, n. [L. propraetor; pro for, before + praetor a pretor.] (Rom. Antiq.) A magistrate who, having been pretor at home, was appointed to the government of a province. [Written also {propr[ae]tor}.] [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • propraetor — or propretor noun Etymology: Latin propraetor, from pro (as in proconsul) + praetor Date: circa 1580 a praetor of ancient Rome sent out to govern a province …   New Collegiate Dictionary

  • propraetor — propraetorial /proh pri tawr ee euhl, tohr /, propraetorian, adj. /proh pree teuhr/, n. Rom. Hist. an officer who, after having served as praetor in Rome, was sent to govern a province with praetorial authority. Also, propretor. [1570 80; < L… …   Universalium

  • Propraetor — Ein Promagistrat ist eine Person, die mit der Autorität und Handlungsfähigkeit eines Magistrats agiert, ohne selbst ein behördliches Amt innezuhaben. Eine juristische Innovation der Römischen Republik, wurde der Promagistrat erfunden, um Rom mit… …   Deutsch Wikipedia

  • propraetor — pro·prae·tor …   English syllables

  • propraetor — …   Useful english dictionary

  • Aulus Postimius Albinus (propraetor 110 BC) — For others of this gens, see Postumia gens. For other Postumii with the cognomen Albus or Albinus , see Albinus (cognomen). Spurius Postumius Albinus Magnus was a general of ancient Rome, of patrician rank, of the 2nd century BC,Citation | last …   Wikipedia

  • Пропретор — (propraetor или pro praetore) так назывался, в последнее время республики, наместник преторской провинции, избиравшийся из окончивших годичный срок службы преторов. П. имел самостоятельное командование и высшую юрисдикцию в своем районе, по… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ПРОПРЕТОР —    • Propraetor (также pro praetor),          назывался в последнее время Республики бывший претор, который отправлялся в преторскую провинцию (см. Provincia, Провинция) в качестве наместника. Должность и права пропреторов были одинаковы с… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”